라틴어 문장 검색

Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis, aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:1)
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:4)
Illorum fuit heroum eam virtutem, quae est una, si modo est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis quam sepse diligit, aliis nata potius quam sibi, excitare iacentem et in illo divino solio non longe a sapientia conlocare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:3)
132M Pyrrhi videlicet largitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:13)
Dixit causam Claudius Ariston princeps Ephesiorum, homo munificus et innoxie popularis;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 3:1)
Videor ergo munifice simul religioseque facturus, si aedem quam pulcherrimam exstruero, addidero porticus aedi, illam ad usum deae has ad hominum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 3:1)
Te, dea, munificam gentes, ubi quaeque, loquuntur, Nec minus humanis invidet ulla bonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 104)
aut quis munifici mores improbat Alcinoi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 920)
numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus, nec mihi munificas arca negavit opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 115)
cui Numa munificus
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권239)
perfusa non sic amne flamma extinguitur, nec sic calente sole tabcscunt nives, ut turbidarum scabra culparum seges vanescit almo trita sub ieiunio, si blanda semper misceatur largitas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium58)
quae istaec subita est largitas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 987)
Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, Aut largitate nimia, aut parsimonia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 161)
at hic si, qua res, qua ratio suaderet quaque modeste munifico esse licet, vellet bonus atque benignus esse, daret quantum satis esset nec sibi damno dedecorique foret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.28)
munificus nemo putabatur nisi pariter volens;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION