라틴어 문장 검색

omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni largitore, cui propria est opulentia numquam desinere idque homini dare quod non desinat umquam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 238)
tandem deprendere rectum doctus iter caput augustum diademate cinxit appellans patrem patriae, populi atque senatus rectorem, qui militiae sit ductor et idem dictator censorque bonus morumque magister, tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2155)
"sed praemiorum forma quae sit fortibus videamus, illa nempe quae numquam perit, caelo refusus subvolabit spiritus, Dei parentis perfruetur lumine regnante Christo stans in arce regia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1209)
"aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, lux in duobus fervet una festis, nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, et his et illis perfruamur hymnis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.24)
de te largitor, puer.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 873)
facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장6)
Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:3)
Rident itaque gaudentque et voluptate multa perfruuntur plurimumque ab iratorum vultu absunt, per otium saevi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:3)
Perfruere lento scelere, ne propera, dolor:
(세네카, 메데아 15:27)
leni perfruar otio,
(세네카, Thyestes 404:1)
nulla igitur cuiusquam praepedimenti occasio praetendi vel falso potest, cur egomet specialis atque intumus [tuus] 1 nihil ab speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi, sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris quod non das amico esurienti dabis improbo pulsatori.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:1)
"" largitor opum, qui mente profusa tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti Parthenopen?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis34)
"tuque o cunctis insuete domari solibus, aeternae largitor corniger undae, laetus eas, quacumque domo gelida ora resolvis immortale tumens;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권379)
"Aonidum dives largitor aquarum, clare Giganteis etiamnum, Asope, favillis, da numen dextrae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권352)
Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION