라틴어 문장 검색

defendunt alii lucum Dryadasque procaces spectandi cupidas et rustica numina pellunt silvestresque deos longeque tuentibus antrum flammea lascivis intendunt spicula Faunis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae14)
nullo cum strepitu madidis infecta favillis despumat niveum fistula cana salem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus27)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)
quod turpem pateris iam cano podice morbum, femineis signis Luna Venusque fuit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In eundem Curetium4)
Per cineres Pauli, per cani limina Petri, ne laceres versus, dux Iacobe, meos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum1)
nec desidiis dapibusve paratis indulgere iuvat nec tanta licentia vitae adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:72)
prima tibi procedat hiems non frigore torpens, non canas vestita nives, non aspera ventis, sed tepido calefacta Noto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:133)
lascivi subito confligant aequore lembi stagnaque remigibus spument inmissa canoris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:168)
cano rota pulvere labens sulcatam fecundat humum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:90)
Acheron Ditisque severi ferrea lascivis mollescant corda sagittis."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:120)
"pater o gratissime veris, qui mea lascivo regnas per prata meatu semper et adsiduis inroras flatibus annum, respice Nympharum coetus et celsa Tonantis germina per nostros dignantia ludere campos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:37)
tunc laceras effusa comas et pulvere cano sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:97)
"Mavors, nubifero seu tu procumbis in Haemo seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo sollicitatus Athos seu caligantia nigris ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum et Thracas defendere tuos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:173)
nec canos prodesse seni puerique cruore maternos undare sinus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION