라틴어 문장 검색

deinde ne iudicum intentio multis nominibus multisque causis non lassaretur modo verum etiam confunderetur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:2)
Quid digitos opus est graphio lassare tenendo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1113)
Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando, Aequora periuro naufragus ore bibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1023)
mitius ille perit, subita qui mergitur unda, quam sua qui tumidis brachia lassat aquis, cur ego concepi Scythicis me posse carere finibus et terra prosperiore frui?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 718)
lassabant agiles aspera bella viros, plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권328)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
"procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos virginitate focos, sedula fune viri contento brachia lassant:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권195)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:9)
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:3)
Fugio densumque relinquo litus et in molli nequiquam lassor harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:22)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:16)
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo concidis et dura positis tellure capillis, Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:6)
Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce opportuna sua blanditur populus umbra, datque torum caespes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION