라틴어 문장 검색

hic iecur, hic cordis fibras, hic pandit anhelas pulmonis latebras.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:248)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
ilice sub densa silvis artatus opacis inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:222)
omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:2)
unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:3)
Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 5:1)
Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras, quam rusticorum est inquirere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 5:1)
regionemque notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 10:4)
ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장5)
deinde intumescente motu profugus repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장3)
contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장6)
Florus incertis latebris victores frustratus, postremo visis militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 42장6)
suorum atque hostium ignoratio et montis anfractu repercussae velut a tergo voces adeo cuncta miscuerant ut quaedam munimenta Romani quasi perrupta omiserint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장6)
tectum inter et laquearia tres senatores haud minus turpi latebra quam detestanda fraude sese abstrudunt, foraminibus et rimis aurem admovent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장4)
ceteris passim dilabentibus adfuere centuriones, inditaque sunt vincla, ut quis reperiebatur in publico aut per latebras.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION