라틴어 문장 검색

Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:15)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
compungendum est in cubilibus.
(ARCHIPOETA, I120)
et secretas eligunt sedes latebrarum,
(ARCHIPOETA, IV38)
Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et zelo;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:5)
Horum ergo trium cubilia et inpudicitiae ita magnum crimen putatur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculaverit.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:1)
Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater;
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:7)
Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 18:1)
Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 1:1)
Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 5:1)
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 12:2)
quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hane scribendi latebram parabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 5:1)
Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra, barbarico astu excogitata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 19:1)
Verum pertinax illa sua familia Eboracensi animi abalienatio tantum apud eum poterat, ut locum reperiret non solum in bellis suis et consiliis, verumetiam in cubili et thoro.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION