라틴어 문장 검색

Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:20)
Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:19)
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:18)
Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:6)
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem, illius alta nocte succisus frutex;
(세네카, 메데아 11:20)
perdidit pestem latebrosa serpens:
(세네카, 오이디푸스 2:37)
quae sub Oetaeis latebrosa silvis
(세네카, Troades 846:1)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
per Arctoum latus ut pelago natura, sic species, a Zephyro plebeius et tumultuarius frutex frequenterque lemborum superlabentum ponderibus inflexus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 18:2)
nulla in desolatis cura dioecesibus 1 [parochiisque]. 2 videas in ecclesiis aut putres culminum lapsus aut valvarum cardinibus avulsis basilicarum aditus hispidorum veprium fruticibus obstructos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 8:1)
"vive diu nostri pignus memorabile voti, arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae tu saltem declinis ama, preme frondibus undam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris19)
quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, hic erit locus magoni fratri ait, quem teneas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:2)
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 150)
ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 331)
Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION