라틴어 문장 검색

Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)
Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 13:1)
Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 14:3)
exiquo sane fructu, quum inter errores oppositos errandi causae sint fere communes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:61)
quod longe alia res est, et fere opposita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:13)
Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis et anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, et similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:4)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:3)
Eae sunt veluti oppositae instantiis ostensivis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:2)
qualia sunt later, aut argilla figularis, aut vitrum, aut esmalta, aut porcellana, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:7)
Lapides longo tempore concrescunt, lateres subito coquuntur, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:19)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
et hic duos habet in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:8)
Nam quattuor tetragonus duos habet in latere et natus est ex bis duobus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:3)
Quare etiam vi et potestate cybi, quod est unitas, unus erit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION