라틴어 문장 검색

auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae inter coram positos facile valebit, si dignabitur, senem totius indagare violentiae, quae, quod gravius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quendam de numero viantum constet extinctum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:3)
Postquam foedifragam gentem redisse in sedes suas comperi neque quicquam viantibus insidiarum parare, nefas credidi ulterius officiorum 1 differre sermonem, ne vester affectus quandam vitio meo duceret ut gladius inpolitus de curae raritate robiginem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 1:1)
AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reuersus est, coeperunt et illi paulatim uires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium caeleste precantes, nc usque ad internicionem usquequaque delerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI.2)
Nec multo post Ualentinianus ab Aetii patricii, quem occiderat, satellitibus interimitur, anno imperii Marciani VIo, cum quo simul Hesperium concidit regnum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:13)
utque ibi primo iumentum cuiusdam uiantis ac deinde puclla sit paralitica curata.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.2)
Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:3)
Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra certantes, tandem post terga respiceremus, si forte uel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.6)
Verum Ascalonitae et Arabes ex industria in latibulis montium qui ex adverso sunt copias suas abscondentes, praemiserunt viros in equis, lancea et sagittis peritissimos, ut cursu rapidissimo usque ad urbis januam advolantes viros urbis longius protraherent, donec in insidias incidentes undique eos circumvenirent, et a latibulis erumpentes nescios et incautos alios trucidarent, alios captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION