라틴어 문장 검색

alios item in laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 141:5)
libandus est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 159:2)
'an laudationes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 43:5)
ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:1)
unum de certa definitaque causa, quales sunt, quae in litibus, quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet, etiam laudationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:2)
praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 231:3)
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:1)
Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:1)
sed et quia multa sunt orationum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet, et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:2)
ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:3)
nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:5)
sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:3)
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia est ad laudationem aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:1)
nam clementia, iustitia, benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda est auditu in laudationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:4)
in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION