라틴어 문장 검색

pauca vero ejus temperamenti sunt, ut modum tenere possint, quin aut quae recte posita sunt ab antiquis convellant, aut ea contemnant quae recte afferuntur a novis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:2)
aut a partibus ipsius corporis non sustinentibus impressionem, sed ad eandem laxandam per successionem se promoventibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:8)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Atheismus non prorsus convellit dictamina sensus, non philosophiam, affectus naturales, leges, bonae famae desiderium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:7)
Nulla unquam respublica sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit quam respublica Romana.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:10)
Neque rursus quis animo comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et accepti, convellantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:13)
Sint sane leones, sed leones sub throno caventes ne aliquid ex iuribus regalibus impetant aut convellant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:10)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)
Nihil enim magis populare est quam principatus et politias convellere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:6)
Perque suos gestus eo usque fit ipse molestus, Dum famuli tecti, cum fustibus ultro profecti, Crura pedesque ferae canibus conuulsa dedere.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:18)
Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장5)
ante oculos habentes contumeliam, quae in locum sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장17)
Uerum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:19)
Laxant nodis colla solutis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 14:1)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION