라틴어 문장 검색

quid diceret ergo vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV61)
nam Cicero ait olei et frugum minutarum, cum de leguminibus diceret, ut ostenderet etiam frumenta fruges vocari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1786)
'far' autem frumenti certa species est, sicut adoreum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7454)
adorea liba ador proprie est genus farris, liba autem sunt placentae de farre, melle et oleo, sacris aptae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1091)
nam ideo et adorea laus bellica, quod omnes eum cum gratulatione adloquebantur, qui in bello fortiter fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6772)
aut ibi flava seres m. s. f. si te terrarum cogit an- gustia, ibi frumenta sere, unde legumina sustulisti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 731)
laetum legumen fertile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 741)
'laetum legumen', ut diximus, fertile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 744)
et legumen dicitur quod manu legatur nec sectionem requirat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 745)
nam vicia vix ad triplicem pervenit fructum, cum alia legumina proventum ha- beant felicissimum et fertilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 752)
nam licet manu legantur et sint inter legumina, viribus tamen frumentis exaequantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 772)
semina vidi eqvidem multos medicare s. incipit dicere de medicandis leguminibus, quemadmodum et maiora fiant et mo- dico igne solvantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1931)
equidem haec vidi fieri, sed sic quoque legumina degenerant, nisi singulis quibusque annis hoc fiat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1934)
manv legeret hinc quidam volunt dictum legumen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1991)
robustaque farra frumenta, quae plus habent virium, quam legumina, quo tempore nobis Atlantides occidunt sunt se- renda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2191)

SEARCH

MENU NAVIGATION