라틴어 문장 검색

Ibi inligatas mollibus dammas plagis Mactabis et vernas apros Leporemque forti callidum rumpes equo, Cervos relinques vilico.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX7)
Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LI2)
Intres ampla licet torvi lepus ora leonis, Esse tamen vacuo se leo dente putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LX1)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Vinea quod primis floret cum cana racemis, Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV2)
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus, Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper, Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae, Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXVII1)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
Illic piscoso modo vix educta profundo Inpedient lepores umida lina meos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII4)
Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum, Quod modo divitibus lapsa corona comis:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII5)
Inter aves turdus, si quid me iudice certum est, Inter quadripedes mattea prima lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCII Lepores1)
Delicias Cosmi vos redolete, nurus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIX Opobalsama2)
frusta Cicero in Philippicis frustis esculentis vinum redolentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6323)
Sed nescio quo modo huius, quem constat eloquentia praestitisse, exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli aut Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:6)
Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION