라틴어 문장 검색

Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장7)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장17)
Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장10)
Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장1)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos edomuit Scottumque vago mucrone secutus fregit Hyperboreas remis audacibus undas et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:15)
te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen, te vel ad incensas Libyae comitabor harenas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:141)
Cum pulcher Apollo lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, nil tum Castaliae rivis communibus undae dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus, antraque maesta silent inconsultique recessus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:9)
divas nemorumque potentes fecit Hyperboreis Delos praelata pruinis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:125)
praecipuum montium Libanum erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque nivibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장9)
Magna vis saxorum ad manum erat Tyro Vetere praebente, materies ex Libano monte ratibus et turribus faciendis advehebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 21:2)
In Libano quoque Arabum agrestes inconpositos Macedonas adorti xxx fere interficiunt paucioribus captis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION