라틴어 문장 검색

notandum quoque, bucolica vel georgica, cum apud Graecos in fine habeant accentum, apud nos in tertia a fine habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 143)
sane sciendum, 'Pana' 'Pa' habere accentum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3112)
sane 'inter' praepositio quia postposita est, mutavit accentum, sicut 'circum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 32)
sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et *κρέουσα.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 114)
adonis 'a' habet accentum, quia graecum est nomen;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 181)
sane 'Epiros' graece profertur, unde etiam 'E' habet accentum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 593)
fecit palam te ex libella, me ex terruncio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 6:10)
haec de accentibus tradita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 172:2)
evenit, ut metri quoque condicio mutet accentum, ut pecudes pictaeque volucres;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 176:1)
interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat, si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem, si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxume incolumes erant, praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem, Aetium Ligeris liberatorem sola te dispositionum salubritate tolerasse, propterque prudentiam tantam providentiamque currum tuum provinciales cum plausuum maximo accentu spontaneis subisse cervicibus, quia sic habenas Galliarum moderarere, ut possessor exhaustus tributario iugo relevaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:1)
At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 126)
qui si tu nolis filiusque etiam tuos, vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 56)
Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, tibi libellam argenti numquam credam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 258)

SEARCH

MENU NAVIGATION