라틴어 문장 검색

Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:3)
inridebantur et Graeci comites ac vilissima utensilium anulo clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장10)
fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장8)
fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 3:1)
nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine Marcianum vocitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장2)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
solacio fuit servus Vergilii Capitonis, quem proditorem Tarracinensium diximus, patibulo adfixus in isdem anulis quos acceptos a Vitellio gestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장5)
Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis familiaribus dispertirentur et summa tradita esset tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum dederat, Perdiccae (ex quo omnes coniecerant eum regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam pervenissent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:1)
nam cum in adloquendo adhortandoque saepius digitum laeuae manus ostentans adfirmaret se ad satis faciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo detracturum sibi, extrema contio, cui facilius erat uidere contionantem quam audire, pro dicto accepit, quod uisu suspicabatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 33장 1:4)
promissumque ius anulorum cum milibus quadringenis fama distulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 33장 1:5)
ludis Decimus Laberius eques Romanus mimum suum egit donatusque quingentis sestertiis et anulo aureo sessum in quattuordecim e scaena per orchestram transiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 2:1)
alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:4)
circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua laesisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:5)
nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:3)
Seneca eum scribit intellecta defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION