라틴어 문장 검색

incendio illatam, quo margines foliorum adusti sunt, quamquam textus integer permansit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:5)
ac ne id quidem de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur.
(아풀레이우스, 변명 2:4)
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur.
(아풀레이우스, 변명 55:2)
Cur autem testimonium ex libello legistis?
(아풀레이우스, 변명 57:1)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
uidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem.
(아풀레이우스, 변명 58:5)
nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
(아풀레이우스, 변명 59:2)
nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima supplicare.
(아풀레이우스, 변명 61:5)
ubi illud libelli uestri atrox principium nomine priuigni mei formatum:
(아풀레이우스, 변명 100:24)
"quid quod et uestis textu tenuis, tactu mollis, purpura radians?"
(아풀레이우스, 플로리다 3:15)
habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici:
(아풀레이우스, 플로리다 9:21)
nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata;
(아풀레이우스, 플로리다 16:58)
"et simul dicens libellum ei porrigit, ubi Psyches nomen continebatur et cetera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:49)
Sed, cum nullum locum vacuum in eodem libello reperirem, in quo tale testimonium scribere possem -- erat enim omnino multis ex causis refertus -- aliquantisper distuli, et maxime quia tam elegans regis ingenium ad maiorem divinorum testimoniorum scientiam provocare studebam.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:4)
Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION