라틴어 문장 검색

Honestius enim est perpetuam defendere libertatem, si non armis, saltem iugulis, quam reposcere amissam lacrimosis quaerimoniis:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:8)
Si eas quamlibet iniquas respuit, reus maiestatis adiudicatur servilibus suppliciis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:11)
Siquidem, ut noverunt qui frequentius ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus facta conplexionis consequentia, certum est quia, si libertas petitur, procul dubio dominus suo contemptu laeditur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:14)
Merito vos coelestis maiestas in maiorum constituit ordine mulierum, quod tam prudenter omnibus pro meritis respondere voluistis mihique plura concedere quam noverim postulare, et ego Deum rogo ut ad vobis serviendum meum semper propositum augeat vobisque mentem inducat atque conservet mihi semper, prout propria postulaverint merita, retribuere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 13:2)
Cuicunque sub amoris clipeo ipsa videatur militare libertas et res apprehendenda, mihi tamen deterrima videtur servitus et res per omnia fugienda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:2)
quali firmat vestigia gressu, Majestate rudi, et torvo spectabilis ore!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:5)
Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Caesareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:4)
Jamque acies inter medias sese arduus infert Pygmeadum ductor, qui majestate verendus Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:3)
Circum tranquillae funduntur tempora flammae, Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis, Plurimaque effulget majestas numine toto.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:3)
aucupari semper aliquid quod tua sibi conferri possit industria, honorem, divitias, gloriam, libertatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:34)
Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:26)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Sed haec eius mentis vocis que libertas, amicitiae nostrae cumulum addidit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:1)
Ita et mihi eius libertas, et mea sibi probata patientia est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:5)
Ego quoque vicem rependens amico, accepta occasione durius obiurgandum putavi, nec quibusdam quasi conviciis parcens, eum libertati meae nec impatientem reperi, nec ingratum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION