라틴어 문장 검색

Et patrimonium habebat libertini et ingenium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 5:3)
Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum potest cadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:5)
Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:6)
Puta itaque te non equitem Romanum esse, sed libertinum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 6:1)
quid, cum ad balnea libertinorum pervenero ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 7:2)
ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:2)
magnos uiros fecisse, ut libertinas uxores ducerent.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 17:3)
et cogitaueram, inquit, quid facerem, cui conlocarem, quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 19:3)
Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ;
(세네카, 행복론, Liber II 117:2)
omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges et exules ;
(세네카, 행복론, Liber III 80:4)
Sive libertini ante vos habentur sive servi sive exterarum gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite ;
(세네카, 행복론, Liber III 120:2)
Domum tueri tuam non potes, nuper libertini hominis gratia in privato iudicio superatus es ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:5)
Servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis an inter amicos datae, quid refert ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 125:3)
Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:2)
Video enim et centenarias coenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances (parum est si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION