라틴어 문장 검색

Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:4)
Argivas generatus inter urbes Thebas carmine cantet aut Mycenas, Aut claram Rhodon aut libidinosae Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV2)
Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae Gracilesque ligulae cereique chartaeque Et acuta senibus testa cum Damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi, Fortasse avarus videar aut inhumanus, Odi dolosas munerum et malas artes:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII1)
Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa Circuit et soleas subripit ipse suas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX9)
Facundos mihi de libidinosis Legisti nimium, Sabelle, versus, Quales nec Didymi sciunt puellae Nec molles Elephantidos libelli.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIII1)
sed puella Sit tecum tua, ne talassionem Indicas manibus libidinosis Et fias sine femina maritus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCV2)
Non mendax stupor est, nec fingitur arte dolosa.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCX Morio1)
palladis arte aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1516)
et alii hic distinguunt et subaudiunt 'mos est' aut 'placet', ut sit sensus 'cui tolerare colo vitam tenuique Minerva mos est' vel 'placet' et sic inferunt 'inpositum cinerem et sopitos suscitat ignes', ut e contra Horatius incedis per ignes suppositos cineri doloso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4094)
transuersa tuentibus hircis hircos, id est capros, libidinosa constat esse animalia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 82)
unde Horatius "libidinosus im- molabitur caper et agna Tempestatibus". quod etiam Plinius Secundus dicit "hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo in- dignantur, ut in eos paene impetum faciant". hinc est 'trans- versa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 83)
nam in secundo carminum dicit de histo- riis "periculosae plenum opus aleae tractas et incedis per ignes suppositos cineri doloso", item paulo post "pau- lum severae musa tragoediae desit theatris". quem carmen suum, licet rusticum, tamen amare confirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 842)
"Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius tacdescit impudicitiae suae quam pudescit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:19)
At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant, - quoniam igitur, inquit, tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 13:5)
animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et inanes divitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 77:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION