라틴어 문장 검색

Si vidua libere, proterva petulanter, dives , libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 155:4)
Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:4)
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:5)
tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:3)
Conuenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem nouam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:12)
"uxor mea heres esto quod peregrinante me adamata est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem hereditatem adiit."
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 9:2)
ille iracundus est, ille libidinosus;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 15:4)
Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:3)
Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico vitiis destinata ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:1)
quo ebrius ab ebrioso et timens a timido.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:3)
" Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 54:2)
Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:1)
Nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 96:4)
quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane, et te, comica qui doces, Terenti, et te, tempore qui satus severo Graios, Plaute, sales lepore transis, et te multimoda satis verendum scriptorum numerositate, Varro, et te, qui brevitate, Crispe, polles, et qui pro ingenio fluente nulli, Corneli Tacite, es tacendus ori, et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapi, et te carmina per libidinosa notum, Naso tener, Tomosque missum, quondam Caesareae nimis puellae ficto nomine subditum Corinnae?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium37)
quod ramis pia germinat Damascos, et quod percoquit ebriosa Caunos, largis gratuitum cadit rapinis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres6)

SEARCH

MENU NAVIGATION