라틴어 문장 검색

et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:9)
Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis, sed periise hominum torrenti saecla vapore, aut cecidisse urbis magno vexamine mundi, aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces per terras amnes atque oppida coperuisse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:6)
ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:6)
pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:2)
— Coram quem quaeritis adsum, Troius Aeneas Libycis ereptus ab undis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 13:1)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)
Libycas ibi colligit iras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:17)
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro, Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:49)
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:53)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
Non segnior illo Marte fuit, qui tunc Libycis exarsit in arvis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:102)
Tandem vulgata cruenti Fama mali, terras monstris aequorque levantem Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:16)
Ille Cleonaei proiecit terga leonis, Antaeus Libyci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:17)
Iam sedes Libyca tellure potito Haec fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION