라틴어 문장 검색

est autem Attica figura, qua nos uti non convenit, quia hac licenter utuntur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 799)
laetique minores nove et satis licenter 'minores' dixit, cum ab ipso Euandro Herculem constet esse susceptum, et minores non dicamus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta 'filius nepos pronepos abnepos adnepos'. ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut etiam maiores dicimus post patris avi proavi abavi atavique vocabulum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2681)
lautas autem dixit aut propter elegantiam aedificiorum, aut propter Augustum, qui natus est in curiis veteribus et nutritus in lautis carinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3615)
tamen auctoritas licenter ista confundit more, quo solet poni vel a sequenti quod praecedit, vel a praecedenti quod sequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 326)
ergo satis licenter dictum est, adeo ut huic loco Probus [hic corruptum] alogum adposuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4443)
nam cum praepositio praepositioni numquam cohaereat, 'abusque' et 'adusque' licenter admissum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26222)
nam meritorii pueri, id est catamiti, quibus licenter utebantur antiqui, recedentes a turpi servitio nuces spargebant, id est ludum pueritiae, ut signi- ficarent se puerilia cuncta iam spernere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2911)
aut certe ideo Pollu- cem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores vocantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 893)
reice 're' aut quasi monosyllabum produxit licenter, aut, ut diximus supra, quia, cum faciat 'reieci', 'i' pro duplici habetur et 're' efficit longam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3891)
nam illud ab Horatio satis licenter dictum est "ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4433)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
sed adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum similia nulla sunt, facillime perspici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장3)
Nam Scaevolae dicendi elegantiam satis ex eis orationibus, quas reliquit, habemus cognitam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 2:4)
ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 1:7)
Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum - quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est - adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION