라틴어 문장 검색

Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:9)
Nam optimatis quidem quis ferat, qui non populi concessu, sed suis comitiis hoc sibi nomen adrogaverunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:7)
quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 14:7)
Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum conlega provinciam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 28:1)
ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 2:4)
quotiens in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 4:1)
licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 4:5)
quas ego exspectassem Brundisi, si esset licitum per nautas, qui tempestatem praetermittere noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 8:4)
tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idem- que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te et artificium traditurum - perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 153:2)
te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:4)
non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:6)
id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 1:7)
neque illud mihi adrogabo, me posse causam commodius demonstrare quam antea demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장2)
verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장3)
iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION