라틴어 문장 검색

si breuius, limandum et utrumque scalpro leuandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:9)
tutissima, quae lineae modo recta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:7)
Igitur in haec genera demisso specillo, duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum ejiciatur, ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinjicienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 14:1)
Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam, aliquid relinquatur, quod apprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:1)
idque, quod inter duas lineas est, excidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:7)
Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:1)
ab interioribus ejus angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto diducant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 2:5)
si major, duabus lineis debet, ut medium excidatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:2)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut eo insistente, circumactus modiolus delabi non possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:3)
Factis foraminibus, eodem modo media septa, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eamdem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:1)
quae demissa sic, ut exterior pars ejus cerebro propior sit, subinde ei subjicitur, quod scalpro discutiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:5)
eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:1)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
siquidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:3)
tum demum ad manum scalprumque veniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION