라틴어 문장 검색

Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
nam a rotunditate in acumen levatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6803)
murice saxi asperi acumen eminens [quod] per tranquillitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2051)
legitur tamen quod sint clavae cubito semis factae, eminentibus hinc et hinc acuminibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7303)
totum lustrabat lumine corpus paterna in eo lineamenta cognoscens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1531)
mucro hinc apparet mucronem esse cuiuslibet teli acumen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8171)
et obtusum est quidquid sine acumine est vel calore, ut "non obtusa adeo gestamus pectora Poeni". et an- tiqui 'n' litteram addebant, quod nos propter euphoniam in aliqui- bus detraximus, ut 'obtusus';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2622)
"Nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:2)
quid lunae quae liniamenta sint potesne dicere [ne], cuius et nascentis et inseniscentis alias hebetiora alias acutiora videntur cornua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS1)
Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 2:3)
in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장6)
Habuit a natura genus quoddam acuminis, quod etiam arte limaverat, quod erat in reprehendendis verbis versutum et sollers, sed saepe stomachosum, non numquam frigidum, interdum etiam facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:2)
Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:1)
Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione magnoque clamore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 1:2)
Intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION