라틴어 문장 검색

Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:65)
Cum enim [0463D] mea largitas tot hominibus fercula procuret, tot fercula copiosa compluat, ipsi tamen gratiae ingrati, nimis illicite licitis abutentes, frena gulae laxantes, dum comedendi mensuras excedunt, lineas potationis in infinitum extendunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:16)
Cumque amicae salutationis munere Natura veneraretur [0474B] praesentiam Temperantiae, ecce mulier cujus pulchritudinis adjuta fulgore materialis dies, serenioris vultus speciem jactitabat, iter festinando maturans, ad nos sui gressus lineas visa est ordinare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:1)
diuque sic in gyro persistentes indivisae, aditum ad ultimum et viam in uno latere sui circuli scissae exhibuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:3)
Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:5)
Arborem procerae altitudinis funibus erigentes, circulum quemdam amplum et spaciosum in modum coronae ex grandi ligno componentes, summitati arboris catenis ferreis affixerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:8)
[0699A] ac eumdem ligneum circulum in circuitu pice, sulphure, cera, adipe, permistis stuppis impinguantes, ignique aqua inexstinguibili succendentes, usque ad locum murorum, quo machina Eustachii sita erat, funibus pertraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:9)
Et sic transiit circulus anni, in quo non paucos iam mortis nexibusirretitos liberavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:11)
Per gradus ergo circuli distinctos secundum duodecim domos certificatur esse et vita inferiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:4)
Hoc autem non est nisi motus circuli caelestis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 4:3)
Ergo per motum circuli caelestis causatur et numeratur esse et vita omnium inferiorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 4:4)
"motus" enim circuli, ut dicit Aristoteles, est "tamquam vita existentibus omnibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 4:7)
Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:13)
et haec forma non potest esse nisi a circulo caelesti.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:7)
Ergo per circulum caelestem aliquid adhaeret inferioribus, per quod regulatur tota vitae dispositio;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION