라틴어 문장 검색

aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt indutae caeduntque securibus umida vina et totae solidam in glaciem vertere lacunae stiriaque impexis induruit horrida barbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:7)
nam frigore mella cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:8)
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:5)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas fudisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 12:1)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
'pro fato patuit vultus iniquior et vidisse sat est Herculeas minas, quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas, supra Thessalicum cum stetit aggerem caeloque inseruit vipereas manus, hoc vultu riguit?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:19)
effundat aut ut spiritu expulso stupens corpus rigescat.
(세네카, Thyestes 925:1)
"ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem conspexi, riguere comae atque in viscera saevus horror iit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권98)
At si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION