라틴어 문장 검색

Docte ergo Virgilius dixit apud ea numina animam volucris remansisse quibus ad litandum data est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:4)
In eadem verba hostias fieri oportet auctoritatemque videri extorum, ut ea promittant futura.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:1)
Nam ostendit deo non litatum ideo secutum Horrendum dictu et visu mirabile monstrum
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 6:3)
Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 5:1)
Publius autem Nigidius in libro quem de extis conposuit bidentes appellari non oves solas sed omnes hostias bimas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 5:1)
Palluit attonitus sacris feralibus Aruns, Atque iram superum raptis quaesivit in extis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:51)
Quodque (nefas) nullis impune apparuit extis, Ecce, videt capiti fibrarum increscere molem Alterius capitis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:60)
neque enim tibi summe litavi Iuppiter hoc sacrum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:64)
Nec superos orat, nec cantu supplice numen Auxiliare vocat, nec fibras illa litantes Novit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:8)
] Nec refugit caedes, vivum si sacra cruorem, Extaque funereae poscunt trepidantia mensae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:26)
Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans, Imposui, victurus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:43)
At ipse retro flexus ad pedum turbam Inter catellas anserum exta lambentis Partitur apri glandulas palaestritis Et concubino turturum natis donat;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII7)
Dum nova Pannonici numeratur gloria belli, Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem, Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus, Et ditant Latias tertia dona tribus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XV1)
haec extis condita nuper erant:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXI5)
Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar, Victima, iam ferro non opus esse docet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXI6)

SEARCH

MENU NAVIGATION