라틴어 문장 검색

Color est vel lividus, vel niger;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 14:3)
nonnumquam majores, lividae, aut pallidae, aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 68:2)
Pejus etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor pervenit, nocturna vigilia urget:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 5:1)
itemque, si ima, livida et crassa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 9:5)
osi utrumlibet intestinum lividum, aut pallidum, aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:10)
Quae praesagire protinus licet, si continua vigilia est, si spiritus difficultas, si lingua arida est, si sitis vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, si ante tertium diem quaedam livida excedunt, si is aut nihil, aut tarde respondet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 33:5)
procerum squalore repletus carcer et exulibus Meroë campique gemescunt Aethiopum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:98)
stat livida luctu, qualis erat Phrygio tegeret cum Memnona busto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:297)
si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:271)
Erebi se sponte relaxat squalor et aeternam patitur rarescere noctem, urna nec incertas versat Minoia sortes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:185)
comitatur euntem Pallor et atra Fames et saucia lividus ora Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:142)
per quem squalore remoto pristina Romuleis infloruit artibus aetas, per quem fracta diu translataque paene potestas non oblita sui servilibus exulat arvis, in proprium sed ducta larem victricia reddit fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim, auspiciis capitique errantia membra reponit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:68)
ab exilio retractus inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater oranti filio comparatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장2)
ignavis et imbellibus manet squalor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 2:2)
legati eorum in squalorem maestitiamque compositi per principia per contubernia modo suas iniurias, modo vicinarum civitatium praemia, et ubi pronis militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus pericula et contumelias conquerentes accendebant animos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION