라틴어 문장 검색

At livor antiqui et implacabilis hostis, humane prosperitati semper et latenter insidians, nonnullos exheredando volentes, ob tutoris absentiam nos alios impius denudavit invitos. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:2)
Quis igitur adeo mentis obtuse nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum populum coronam orbis totius esse lucratum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:4)
3. Sed quanquam fere omnes Tusci in suo turpiloquio sint obtusi, nonnullos vulgaris excellentiam cognovisse sentimus, scilicet Guidonem, Lapum et unum alium, Florentinos, et Cynum Pistoriensem, quem nune indigne postponimus, non indigne coacti.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 122:1)
Procul livor, facessat invidia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:5)
dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris unius scabie cadit et porrigine porci uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II50)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
post ubi iam validis quassatum est viribus aevi corpus et obtusis ceciderunt viribus artus, claudicat ingenium, delirat lingua [labat] mens, omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:4)
Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
Livor edax tibi cuncta negat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:78)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus Forte malus livor dixerit esse meos, Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam Talia contendas carmina, qui legitur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII2)
I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIII2)
Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr8)
de qua re euphonia iudicat, ut ab eo quod est 'tundor' et 'tunsus' facit, ut tunsae pectora palmis, et 'tusus', ut non obtusa adeo gestamus pectora Poeni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4802)
non obtusa adeo aut non multum, vel valde, ut in Terentio adulescentem adeo nobilem et si adeo digna res est, ubi tu nervos intendas tuos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5671)

SEARCH

MENU NAVIGATION