라틴어 문장 검색

Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse, qui non Graeci [alicuius] cotidianam loquaci- tatem sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperi et gloriae sit consilio linguaque princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius sententiam sciscitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 105:2)
quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 76:2)
qua re istam artem totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis muta nimium est, in iudicandis nimium loquax.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:1)
quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:4)
Tertiam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 41:2)
ignoscetis autem, nam et studio rerum rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:2)
numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 14 4:3)
Dicaearchum me hercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 4 2:6)
antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax esse videor ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 24 1:2)
adulescentibus paulo loquacioribus est serviendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장8)
Tinctus colore noctis manu puer loquaci" Marius Victorinus III 17 (in Keilii grammaticis VIp.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX5)
Canes effugere cum iam non possit fiber, (Graeci loquaces quem dixerunt castorem Et indiderunt bestiae nomen dei, Illi qui iactant se verborum copia), Abripere morsu fertur testiculos sibi, Quia propter illos sentiat sese peti.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.1)
Me specta nutusque meos vultumque loquacem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 411)
Multa miser timeo, quia feci multa proterve, Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 430)
Occidit illa loquax humanae vocis imago, Psittacus, extremo munus ab orbe datum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 621)

SEARCH

MENU NAVIGATION