라틴어 문장 검색

puppique deus consedit in alta, Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:11)
Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장1)
Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장43)
hinc Romam liquido venientem tramite cernens exsiluit propere et blandis prior orsa loquellis
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 193)
quod Mantua contumax Homero adiecit Latiaribus loquelis, aequari sibimet subinde livens busto Parthenopam Maroniano;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem40)
qui visum caecis, gressum quoque reddere claudis, auditum surdis, mutis laxare loquelam suetus ad hoc etiam venisti, ut mortua membra lecto, sandapila, tumulo consurgere possint;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum11)
tum si forte fuit quod imperator Eoas soceri venire in aures fido interprete vellet et perito, te commercia duplicis loquelae doctum solvere protinus legebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium53)
grandisne haec oboedientia?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 1:4)
Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius temporis ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis, adimplere ne differas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:15)
Tandem rex, qui Saxonum tantum linguam nouerat, pertaesus barbarae loquellae, subintroduxit in prouinciam alium suae linguae episcopum, uocabulo Uini, et ipsum in Gallia ordinatum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:4)
sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:10)
sed in ea permaneant oboedientia, quam tempore suae conuersionis promiserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:9)
Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II. 1:1)
necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:13)
se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella et natione segregati hunc ediscere potuissent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION