라틴어 문장 검색

madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:7)
Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 101:3)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite, cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint votum solvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 260:1)
equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averse refugientes equo certius figentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 561:1)
his tria milia equitum loricatorum - cataphractos ipsi appellant - adiunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION