라틴어 문장 검색

nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 35:1)
nec degustanti lotos amara fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 108)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권63)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa vacent, quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti terret et horrendo lotos adunca sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권120)
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
Pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tingebat murice lanas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:5)
molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:2)
Haud procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:10)
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos servato nomine, vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:13)
Dryopen quaerentibus illis ostendi loton.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:4)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)
Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla, instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:7)
sic nova Dulichio lotos gustata palato illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 116)

SEARCH

MENU NAVIGATION