라틴어 문장 검색

ea caedibus peractis ludibria adiciebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장9)
Contra qui opperiendum domi censebant, de ipso Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장1)
subtraheret auris conviciis et probris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장2)
mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 5:3)
namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:2)
ac sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 3:1)
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장3)
igitur iussu G. Caesaris oneratus catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum aureum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli omnium Vinio fictilibus ministrari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장8)
Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장1)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
non probris, non manibus abstinent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장7)
ambitiosis id precibus petierat ne amputaretur caput ludibrio futurum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장11)
non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장7)
sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tuebantur extrema vis parabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION