라틴어 문장 검색

Iure potest ledi ludens, ut ledat.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:11)
Nil feritatis habens ludit fera, cauda resultat, Dum fera mansuescit, se negat esse feram.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:23)
Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune.
(아풀레이우스, 변명 6:1)
"at enim ludicros et amatorios fecit."
(아풀레이우스, 변명 9:9)
quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.
(아풀레이우스, 변명 10:5)
an uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere?
(아풀레이우스, 변명 10:15)
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;
(아풀레이우스, 변명 10:25)
facilius fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares.
(아풀레이우스, 변명 43:24)
"Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:13)
clamor e ludunt, strepitu cantillant, conviciis iocantur, ae iam cetera semiferis Lapithis evantibus Centaurisque similia.
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:5)
Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre:
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:17)
ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
Inter has oblectationes ludicras popularium, quae passim vagabantur, iam sospitatricis deae peculiaris pompa moliebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:1)
ludicrorum diversa genera,
(ARCHIPOETA, I82)

SEARCH

MENU NAVIGATION