라틴어 문장 검색

sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 147:3)
ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi prodest aliquid;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:8)
C.D. 2.13 Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 23:2)
quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:2)
Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:16)
gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:20)
Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:18)
Legesne, quaeso, potius viles nenias, Impendas curam quam rei domesticae, Reddas amicis tempora, uxori vaces, Animum relaxes, otium des corpori, Ut assuetam fortius praestes vicem?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.6)
Sed diligenter intuere has nenias:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.2)
Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:2)
non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:79)
sed nominis huius causa, quod horrendum stridere nocte solent, sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt naeniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권95)
"ducit supremos naenia nulla toros, servierat quidam, quantolibet ordine dignus, Tibure, sed longo tempore liber erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권430)
nunc, nunc severum vivitur, nunc nemo temptat ludicrum, inepta nunc omnes sua vultu colorant serio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus10)
seria, ludicra, verba, iocos, denique quod sumus aut agimus, trina superne regat pietas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum4)

SEARCH

MENU NAVIGATION