라틴어 문장 검색

Cum grege barbato dum ludit iunior agnus, Tendit in hunc menti dissona uerba lupus:
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:1)
Iure potest ledi ludens, ut ledat.
(ANONYMUS NEVELETI, De caluo et musca 35:11)
Nil feritatis habens ludit fera, cauda resultat, Dum fera mansuescit, se negat esse feram.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:23)
an uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere?
(아풀레이우스, 변명 10:15)
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;
(아풀레이우스, 변명 10:25)
Hyagnis fuit, ut fando accepimus, Marsyae tibicinis pater et magister, rudibus adhuc musicae saeculis solus ante alios catus canere, nondum quidem tamen flexanimo sono nec tamen pluriformi modo nec tamen multiforatili tibia;
(아풀레이우스, 플로리다 3:1)
sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen, non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occiperet inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta barbare effuttiuit, laudans sese, quod erat et coma relicinus et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et fortuna egenus:
(아풀레이우스, 플로리다 3:10)
risere Musae, cum audirent hoc genus crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem illum certamine superatum uelut ursum bipedem corio exsecto nudis et laceris uisceribus reliquerunt.
(아풀레이우스, 플로리다 3:22)
Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis uoculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu uelles Aeolion simplex siue Iastium uarium seu Lydium querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum.
(아풀레이우스, 플로리다 4:1)
is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur.
(아풀레이우스, 플로리다 4:2)
clamor e ludunt, strepitu cantillant, conviciis iocantur, ae iam cetera semiferis Lapithis evantibus Centaurisque similia.
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:5)
at pone tergum tibicen Donum canebat bellicosum et permiscens bombis gravibus tinnitus acutos in modum tubae saltationis agilis vigorem suscitabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:7)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
Ibant et dicati magno Sarapi tibicines, qui per obliquum calamum, ad aurem porrectum dexteram, familiarem templi deique modulum frequentabant, et plerique qui facilem sacris viam dari praedicarent.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:8)
folio sum similis de quo ludunt venti.
(ARCHIPOETA, X4)

SEARCH

MENU NAVIGATION