라틴어 문장 검색

Cognoscamus quos fructus et cibos epuletur Deus, quibusve delectetur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:6)
Hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos sponsus proximis suis dicit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:19)
Anima, habes multa bona in annos multos posita, requiesce, manduca, bibe, epulare (Luc.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:9)
Delectant cantica quae epulantem demulceant?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:5)
In hac ergo domo epulaberis animae cibos, potusque mentis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:41)
Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:12)
nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:6)
Sed quemadmodum et olera non omnia ad escae usum habilia sunt, ita etiam non omne vivum reptile accommodum ad usum epulandi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 3:4)
sit epulandi delectatio, non stuprandi sit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:10)
Dum haec in Oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius, post theatralis ludos atque circenses ambitioso editos apparatu, diem sextum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 1:1)
et ingressus Constantinopolim, tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis, capiti Thoracis aurigae coronam imposuit, ut victoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:2)
Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 30:1)
Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 13:1)
Postridie ludis Circensibus idem ex adverse imperatoris (ubi consueverat) spectans, repentino clamore sublato, cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna compage disrupta, efflasse spiritum repertus est solus, unde Constantius ut futurorum quoque praescius exsultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 3:1)
Dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi ocius dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium, decem libris auri semet ipse multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION