라틴어 문장 검색

nos Cadmeis orgia ferre tecum solitae condita cistis, quom iam pulso sidere brumae tertia soles evocat aestas" et spiciferae concessa deae Attica mystas cludit Eleusin.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:4)
Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:5)
Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:1)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
Mnesilochus, gnati tui sodalis [Pistocleri]. haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 359)
Credo te multotiens, non sine lacrimis, legisse puellam illam antiochenam, pulcherrima cuiusdam militis fraude ereptam lupanaribus, ipsum postmodum habuisse socium martyrii, quem custodem pudicitiae invenerat in lupanari.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION