라틴어 문장 검색

Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:9)
Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli velut in orbem redire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:3)
Victus ad extremum per tanta pericula rerum, Se doluit frustra liquisse domestica lustra, Denique certatim satagit sua commoda statim, Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:23)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.
(불가타 성경, 호세아서, 3장2)
Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장40)
At vero si senarius contra novenarium, vel hic contra xij, vel hic contra xv, vel quindecim contra x et viij, pro inveniendis differentiis comparentur, secundo se triangulo, id est ternario superabunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:3)
postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 30장2)
Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit. Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 64장1)
Hoc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장3)
Deinde ivit contra Dyrrachium cum quindecim millibus hominum;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1081 32:3)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
confusi passim per opaca vagantur lustra, per ignotas angusto tramite valles.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:245)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
iam lustra Lycaei atque pecus cordi redituraque rupibus Echo?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae30)

SEARCH

MENU NAVIGATION