라틴어 문장 검색

Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, vini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 6:5)
Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam, quod scilla conditum est, expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:1)
tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:3)
nam et ipsum cum cibo assumere, et muriam ejus cum aceto sorbere commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:7)
interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:6)
deinde jejunum sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adjecta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 2:3)
myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:9)
superque id vinum id sorbetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:3)
idque vel merum sorbet aliquis, vel bibit mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:7)
Si neque qui exsugat, neque cucurbitula est, sorbere oportet jus anserinum, vel ovillum, vel vitulinum, et vomere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 13:2)
His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 2:1)
Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 3:2)
Nullum deterius habetur genus quam quod est pariter siccum et densum et macrum, quia cum difficulter tradetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 7:1)
loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:2)
hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION