라틴어 문장 검색

VI. SUB hoc tempus rex rursus spiritibus malignis obsideri et infestari coepit, per magicam scilicet et artes curiosas ducissae Margaretae, quae ab inferis evocavit umbram Richardi ducis Eboraci, filii secundogeniti Edwardi Quarti, ut obambularet et regem vexaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:1)
Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:1)
Denique, hoc unum ex praecipuis fundamentis est experimentorum magicorum, de quibus mox dicemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 434:1)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco vicesimo septimo atque ultimo Instantias Magicas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:1)
At ista effecta magica (quantum adhuc conjicimus) fiunt tribus modis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:7)
Instantiae Magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:34)
sublevant Polychrestae et Magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:54)
Cujus generis sunt instantiae conformes, monodicae, deviantes, limitaneae, potestatis, januae, innuentes, polychrestae, magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:2)
Sed in virtute illius diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus vitae humanae subigitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:18)
Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장21)
claras Carthaginis arces creditur et centum portis Babylona superbam femineus struxisse labor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:203)
"Linquite femineas infelix turba latebras, alter quos pepulit sexus nec suscipit alter, execti Veneris stimulos et vulnere casti (mixta duplex aetas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:284)
Mollis feminea detruditur arce tyrannus et thalamo pulsus perdidit imperium:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:13)
ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
quonam usque sedemus femineis clausi thalamis patimurque periclum gliscere desidia?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:228)

SEARCH

MENU NAVIGATION