라틴어 문장 검색

auus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:5)
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:4)
magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 3:3)
celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Mineruae, cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias uenationes et scaenicos ludos superque oratorum ac poetarum certamina.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:4)
Quot quot autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot ydiomatibus tunc genus humanum disiungitur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 47:4)
8. Quibus autem sacratum ydioma remansit nec aderant nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium deridebant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 48:1)
Attamen, quo citus Latine loqui, et exercitia Romana scribere possit puer, eo certe melius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.41)
Graeca, porro, exercitia, jam inde ab initio, scribere discant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.47)
"Clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et!"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:81)
Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis, ut se amplius exerceat, vel ad cursum vel ad pugilatum sodales lacessiverit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:1)
Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae vitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adolescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in seº dicta perpeti discerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:2)
Sed et media aetas, si multo exercitio excitaverit sibi naturalem calorem, animosius cibum adpetit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:3)
haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3175)
nam exercitium est meditatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1715)
prima certamina Punico bello primum naumachiam ad exercitium instituere Romani coeperunt, postquam probarunt gentes etiam navali certamine plurimum posse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1141)

SEARCH

MENU NAVIGATION