라틴어 문장 검색

plaudentem cerne senatum et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:84)
Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis consulerent tantisque darent solacia morbis, obliti subito Phrygiae bellisque relictis ad solitos coepere iocos et iurgia circi tendere.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:209)
iam duo divorum proceres, maiorque minorque Theodosii, pacem laturi gentibus ibant, qui Iovis arcanos monitus mandataque ferrent fratribus et geminis sancirent foedera regnis:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:139)
Audebisne, precor, tantae subiecta catervae, inter tot proceres, nostra Thalia, loqui?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:1)
Nec dilata tuis Augusto iudice merces officiis, illumque habitum, quo iungitur aulae curia, qui socio proceres cum principe nectit, quem quater ipse gerit, perfecto detulit anno deposuitque suas te succedente curules.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:136)
cernis ut armorum proceres legumque potentes patricios sumanthabitus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:2)
convenit in unum quidquid in orbe fuit procerum, quibus auctor honoris vel tu vel genitor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:345)
tractum proceres tenuere secundum aequorei, placidus Nereus reverendaque Phorci canities;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:6)
at non magnanimi virtus Stilichonis eodem fracta metu;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:132)
et linguis variae gentes missique rogatum foedera Persarum proceres cum patre sedentem hac quondam videre domo positoque tiaram summisere genu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:21)
Iam totiens missi proceres responsa morandi rettulerant, donec differri longius urbis communes non passa preces penetralibus altis prosiluit vultusque palam confessa coruscos impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:155)
agnoscunt proceres;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:254)
stupuere severi Parthorum proceres, et plebs pharetrata videndi flagravit studio, defixaeque hospite pulchro Persides arcanum suspiravere calorem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:34)
Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis pervolat Oceanum, linguis et mille citatos festinare iubet proceres, nullique senectus, non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:209)
excipe magnanimum pectus, quo frena reguntur imperii, cuius libratur sensibus orbis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION