라틴어 문장 검색

sed omni conamine et bellica arte vim inferentibus resistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:7)
et sic imperatori in magnitudine et pondere ineffabilis auri, argenti et ostri pretiosi reconciliatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:2)
sed adhuc prae magnitudine lapidum, qui aditus occupabant, ingredi confidenter nequibat, et propter [0695A] infesta jacula quae a Turcis emissa obsistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:5)
Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:1)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)
His econtra non minus valide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque jaculatione viriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque gravatis, fere gentilium navis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:11)
Et jam veris tempore aspirante assumptis ducentis et sedecim equitibus, quadringentis vero peditibus bellico opere doctis et [0709D] assuetis, viam insistit per loca arida et solitaria cum vehiculis cibariorum non praedam aut quidquam contingentes de universis locis Arabiae, quae illi aut familiaritate confoederata erant, aut aliquem respectum faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:3)
Hic ergo Gozelinus tam innumerabili gregum comperta multitudine in loco remoto et solitudinis, Godefrido de Burs et de terra civitatis Parisiorum, viro egregio et militi clarissimo in omni opere bellico, fratrique ejus Willhelmo indicare non distulit, et ad invadendum praedam utrosque fratres adhortatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:5)
De amore Dei et dilectione illius, per magnitudinem negotii et mei paucitatemingenii ad plenum te non possum docere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 57:1)
Ait enim Cassiodorus, "Sapientiam querit in alteropenes quem est scientie magnitudo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:22)
Quare mediocritas magis circa divitias et paupertas optanda est quam nimietasvel magnitudo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 49:4)
Purgatoigitur corde atque mundato a vitiis et cogitationibus malis illud roboraredebes virtutibus, et ita melius corpus tueri quam per arma bellica, Ysopotestante qui ait, Non ope lorice nec egebit acumine sice More nec ostili cuiusque iuvamine pili, Solo virtutum quis constat robore tutum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 14:17)
Sapientiam quærit in altero apud quem est scientiæ magnitudo;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:26)
Tantum locuta sum cum rustico quod, si boves illiusdimiseris omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem clipei factum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:27)
Nequeo prae magnitudine, sed intra aliam urceolam et veni sicutspopondisti!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION