라틴어 문장 검색

Ned id quod quaeris in amore praecipuum, scilicet ut vice mutua diligaris, sicut superius edocetur, ullo posses obtinere labore, quia nulla femina mutuum rependit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:8)
Nec deus effulsit magis aspectabilis olim, Dum Danaen flavo circum pretiosus amictu Ambiit, et, gratam suadente libidine formam, Depluit irriguo liquefactum numen in auro.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:7)
Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:31)
alter in consiliis plus potest, alter magis excellit in honoribus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:4)
et cui in exteriori adversitate debet adesse, his quae sunt adversa spiritui, multo magis festinet occurrere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:41)
Non res ipsa magis, non lingua fidelius unquam Talia depingit talique sophismate uisum Decipiens oculis, rerum concludit in umbra Qui preco solet esse boni pacisque figura.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:12)
Nec mirum si facta prius perfectius ornans Perficit et factum cultu meliore uenustat, Cui magis arridet species et gracia forme, Quod comites multa pictoris preuenit arte, Totam pictoris artem sub pectore claudens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:4)
Quid notet in luna lune nota quidue notando Signet, nec tenuem possit delere lituram Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat Parua lues, nec ei dignatur cedere, cum quo Litigat et radio lucis magis umbra diescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:6)
Que glacies, ignara gelu nec conscia brume, Estatem magis agnoscit celique calores, Ad uultus ignis minime dignata liquari.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:15)
- De murorum et praecipue cujusdam turris oppugnatione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 61:2)
Post haec ignis, a magistro operis immissus, magno spiramine suscitatur, quousque perstrepens et discurrens flamma insuperabilis magis ac magis invaluit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:8)
et praecipue ex accusatione Graecorum fidelium occisus est, qui referebant hunc plus quam mille Christianorum propriis mortificasse manibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:7)
- Rex Corrozan de belli eventu magos consulit, et Turcorum principes ex nomine vocantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 15:2)
[0483B] Rex autem Corrozan in verbis horum ad invicem contendentium, Corbahan et Solymani, magos, ariolos, aruspices deorum suorum invitat, de victoria futura requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:1)
A Damasco denique, quae praecipua virtus erat Turcorum, saepe procedebant insidiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION