라틴어 문장 검색

At postea, cum in eundem Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc addidit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 6:1)
Q. quoque Ennius Carthaginiensium tunicatam iuventuten non videtur sine probro dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 8:1)
CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 2:1)
Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 5:2)
Haut doctis dictis certantes nec maledictis, Miscent inter sese inimicitiam agitantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 5:4)
Communia enim maledicta mordent minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:15)
Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
(불가타 성경, 집회서, 22장30)
derelinquet in maledictum memoriam suam, et dedecus illius non delebitur.
(불가타 성경, 집회서, 23장36)
maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
(불가타 성경, 호세아서, 4장2)
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
(불가타 성경, 미카서, 2장7)
Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum?
(불가타 성경, 미카서, 6장10)
Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.
(불가타 성경, 말라키서, 3장9)
Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장14)
sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:27)
Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION