라틴어 문장 검색

Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 7장3)
neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 7장4)
Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장4)
Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 28장3)
Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,terribilior niger conspicitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 4:1)
sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non paeniteat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장3)
non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장3)
nedum pulcherrimo populi Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장4)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)
ex quo arguunt successorem Petri omnia de concessione Dei posse tam ligare quam solvere;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:7)
Concordia inter Regem Johannem et Barones pro concessione libertatum ecclesie et regni Anglie.
(Magna Carta 1:2)
Et nos nichil impetrabimus ab aliquo, per nos nec per alium, per quod aliqua istarum concessionum et libertatum revocetur vel minuatur;
(Magna Carta 63:12)
Et insuper fecimus eis fieri litteras testimoniales patentes domini Stephani Cantuariensis archiepiscopi, domini Henrici Dublinensis archiepiscopi, et episcoporum predictorum et magistri Pandulfi, super securitate ista et concessionibus prefatis.
(Magna Carta 64:3)
63. Quare volumus et firmiter precipimus quod Anglicana ecclesia libera sit et quod homines in regno nostro habeant et teneant omnes prefatas libertates, jura, et concessiones, bene et in pace, libere et quiete, plene et integre, sibi et heredibus suis, de nobis et heredibus nostris, in omnibus rebus et locis, in perpetuum, sicut predictum est.
(Magna Carta 65:1)
quisquis es pleraque per concessionem sic tradit poeta, ut augmentum faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3871)

SEARCH

MENU NAVIGATION